- COLOPHONII
- COLOPHONIInavales opes satis amplas habuêre, et in equestribus certaminibus rantum excelluêre, ut victoriam sibi certam pollicerentur, quibus colophonius accessisset equitatus. Unde Proveb. Colophonem addere, cum summa manus operi imponitur. Ex hac urbe nonnulli Homerum ortum volunt. Unde et Colophomacus vocatur a Virg. in Ciri,Quae Colophoniaco Scyllae dicuntur Homero.Cicero. pro Archia Poeta, c. 8. Homerum Colophonii civem suum esse dicunt. Fuit et Nicandri Poetae patria, ut patet ex Epigram. l. 1. Anthologiae:Καὶ Κολοφῶν, ἀρίδηλος ἐνὶ πτολίεςςι τέτυκ ται,Δοίους ςθρεψαμένη παῖδας ἀριςονόους.Πρωτότοκον μὲν Ο῞μηρον, ἀτὰρ Νίκανδρον ἔπειτα,Α᾿μφοτέρους Μούσαις οὐραῃίῃ γε φίλους.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.